- WANDALI
- WANDALIGothorum propago, iidem cum Vandulis tabul. veter. Winilis Pauli Warnefridi, Vinulis Adami Bremensis, sic a Germanis vocati sunt, quod hominum Multitudine abundantes, in alienas terras transmigrarent: quod vox Wandeln Germanis denotat. Itaque Wandalorum appellatio, vi vocis tam late patuit, quam ipse vagandi alienaque occupandi mos. Nobis de illis, qui Hispaniam, et post Africam tenuêre, sermo est. Hos ab Oceani httore venisse, scribit Dexippus apud Trebellium, in Gallienis duob. c. 13. et Eunapium: de Longobardis nempe illis, quorum ingens tum alibi, tum postremo in Italia potentatus fuit, Paulus in Longobard. Inde in illam vexatam tot incolis Daciam transiêre, Aureliô Antoninô Romanis imperante, Wandali Asdingi, Iornandi dicti. Aurelianô Principe sedisse ad Danubium, Dexippus supra memoratus, Priscusque docent. Pannoniae partem Constantinus illis dedit. Hinc in Gallias se intulerunt tempore Honorii, inde se in Hispaniam promovêre Wandali, in Baeticam Silingi qui dicti, ceteri in Gallaeciam eique vicina, Godigisclô Rege, cui successit Gontharis, qui Alanes in Hispania potentes subegit: Gonthari Gizerichus, Guntharis vel Gunderichi ex Godigisclo frater, Africae domitor, qui possessionem Africae foedere firmavit Valentinianô imperante: imô praeter Africam, patentem a Gadibus Tripolim usque, et tetro ad Maurorum invia, Sardiniam quoque et Corsicam suae ditionis fecit, Romam diripuit A. C. 455. principesque feminas, supellectilem regiam, ipsas deinque Capitolii auratas tegulas, inde quo voluit, abduxit. Eum excepit Hunnerichus filius, cuius successor Gundamundus fuit, filius Genzonis, Gizerichi nepos. Hunc sequutus est frater Transamundus, post quem Hilderischus Hunnerichi silius, ex Valentiniani Imperatoris filia, Genzerichi nepos. In Gelimero tandem, Gelarichi filio, Genzonis nepote, Gizerichi pronepote, a Belisario victo, Wandalorum dominarus dessit: post annos ferme in Africa centum. Per Hispanias Wandalici imperii vestigium servat Andalusia, Wandalosia olim appellata. Christianam pietatem ferme eôdem tempore, quô Gotthi et Gepidae, avide arripuerunt: sed dolendum, quod hi tunc omnes permixtum vero Arii dogma, fraude Valentis Imperatoris, qui Arianos ipsis Doctores summisit, imbibêre. Unde, caecô quôdam zelô, in Orthodoxos saevi, sub Gunderico, qui primus Arianismum amplexus erat, Gizericho seu Genserico, et Hunerico: citra huius tamen, et Gundemundi tempora, a subditorum sibi populorum animis vim abstinuêre. Laudatissimis prius moribus inclitos corrupit Africae mollities, in quibus opimas mensas, non minus quam balnea, circos, theatra, mimos, magnorum malorum semina notat Procopius, qui res illorum late prosecutus est. Huic, si plura voles, adde Zonaram, Victorem Turon. Hug. Grotium, Prolegom. in histor. Gothorum, Wandalorum, et Longobard. etc. Post eversas Ostrogothorum Wandalorumque et Longobardorum res, ex eadem illa virorum matre Scanzia, Nortmanni prorupêre. Ex Wandalorum sangnine ortos Burgundiones, sub Theodosio Iuniore expulsis late Sequanis Heduisque non illam solum veteris Galliae partem, sed et dimidiam Helvetiam occupâsle, adiunctis sibi sociis Nuithonibus: atque a Wandalis regionem Vaudi, sicut ab his Nuchtlandiam appellatam esse, refert, ex aliorum sententia, Iohan. Bapt. Plantinus, Helvet. Antiq. et Nov. Prisca inprimis Wandalorum sedes ad inareBalticum nomen hodieque retinet, licet in locum primo Venedi, dein Saxones successerint. Unde et in titulis RegumDaniae et Sueciae; Ducum item Pomeraniae, et Megalopolitanorum, Regum, Ducum, Principum Wandalorum inscriptio hodierna servatur: Et in foedere Hanseatico, Lubeca, Hamburgum, Rostochium, Stralesunda, Wismaria, et Luneburgum nomine civitatum Wandalicarum gaudent, eorumque Conventus praeliminares, quos instituere solent, qntequam Comitia universae Hansae celebrentur, Conventus Wandalici dici solent. Rugia tandem, Usedomia et Wollinia, tribus olim emporiis celebres, Arconâ, Vinetâ et Iulinâ, Pomeraniae adiacentes, Wandalicae quoque insulae nominantur, Vide Chr. Becmannum, Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. Vide quoque in voce Vandali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.